monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 35, 2
A quo temperamento videtur temporibus inditum nomen, vel certe quia quadam suae similitudine qualitatis ad invicem contemperata volvuntur, tempora recte vocantur. Hiems enim, ut pote longius sole remoto, frigida est et humida. Ver, illo super terras redeunte, humidum et calidum. Aestas, illo superfervente, calida et sicca. Autumnus, illo ad inferiora decedente, siccus et frigidus; sicque fit ut amplexantibus singulis medio moderamine quae circa se sunt, orbis instar ad invicem cuncta concludantur.